PAGASAE seu PAGASA

PAGASAE seu PAGASA
PAGASAE, seu PAGASA
Ptolemaeo ac Straboni, oppid. Thessaliae, in Magnesia provinc. non procul a Pelio monte, a quo propinquus sinus Pagasicus appellatur Plinio l. 4. c. 8. Pagasaeus Melae, l. 2. c. 3. Pagasiticus autem Straboni, nunc Golfo d Almiro. Vollo nunc coppid. dicitur, aliis autem Armiro. Hîc Tyro mortuum virum morte sibi illatâ secuta est sponte, Pius l. 2. eleg. etc. Iuxta hanc urbem Argo navis aedificata fuit, quam inde Pagasaeam vocant. Ovid. Met. l. 13. v. 24.
Litoraque intravit Pagasaeâ Colcha carinâ.
Lucanus l. 2. v. 715.
Ut Pagasaeo ratis peteret cum Phasidos undas.
Propert. l. 1. eleg. 20. v. 27.
Namque ferunt olim, Pagasae navalibus Argon
Egressam longe Phasidos isse viam.
Quia autem ex sinu Pagasico Argonautae profecti sunt, ideo urbem Pagasas, quae nomen sinui dedit, plerique dici volunt, ἀπὸ τοῦ ἐκεῖ πεπῆχθαι τὴν Α᾿ργώ. Οἱ δὲ πιθανώτερον ἡγοῦνται τοὐνομα τῴ τόπῳ τεθῆναι τοῦτο ἀπὸ τῶν πηγῶν, αἱ πολλαί τε καὶ δαψιλεῖς ῥέουσι. At
(ex sententia Strabonis) probabilius alii statuunt, loco nomen esse a fontibus (Dorice παγαῖς,) qui frequentes ibi, largique fluunt. Scepsius etiam, apud Apollonii Scholiasten, l. 1. Pagasas dici asserit, ἀπὸ τοῦ παγαῖς περιῤῥέεςθαι τοὺς τόπους. Vide Cicynathus, Nic. Lloyd. Baudrando distat haec urbs 8. mill. pass. a Demetriade in Occasum eratque Pherarum navale: crediturquefuisse, ubi nunc Vollo, portus commodus et munitus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”